Ga naar inhoud. | Ga naar navigatie

Persoonlijke hulpmiddelen

slider

Sections
U bent hier: Home / Documenten / Transcripties / 00-00-1105 Bisschop Burchard Latijn

00-00-1105 Bisschop Burchard Latijn

Deviare a tramite justitie Deo contrarium est; justitiam sequi rectum
facere judicium Deo constat acceptissimum esse.
  Notum sit ergo Christi fidelibus, tam futuris quam presentibus, quod
ego Burchardus, Dei gratia Traiectensis episcopus, controversiale, que erat
inter homines de Schlidreht 1) et illos de Hougninke 2), quam rectius potui
secundum veritatem et justitiam terminavi et ad finem perduxi. Contro-
versia autem hec erat: quod illi de Hougninke dicebant ecclesiam suam,
Botteskerke 3) vocatam, matrem esse per se liberam et ecclesie de Schlidreht
non debere esse subditam; et illi de Schlidreht affirmabant, illam ad suam
ecclesiam pertinere, et omnia, que debet matri filia, ecclesiam de Hougninke
ecclesie de Schlidreht debere persolvere. Auditi sunt utrique in presentia
mea, et illi de Hougninke, prolata in medium carta, quam dederat eis Con-
radus episcopus, conati sunt per illam causam suam roborare ac defendere.
Carta diligentissime perlecta est, sed quia legitima non erat, recto judicio
prepositorum et omnium clericorum, qui aderant, repudiata est; et ita causa
et ratio eorum de Schlidreht prevaluit, et vera et firma esse omnibus inno-
tuit. Itaque decretum ac juste judicatum est, quod homines de Hougninke
ecclesie de Schlidreht deberent subditi esse, synodum ibi observare, eccle-
siam construere, sepem atrii facere, et alia omnia, que debent filii matri
ecclesie. Tamen concessi eis in sua ecclesia, scilicet Botteskerke, missam
audire, baptismum et sepulturam habere, sie tamen ut presbyter de Schlidreht,
si vult, cantet ibi ; si non vult, habeat ibi presbyterum vicarium suum.
Banntim autem episcopalem apposui, et omnia, que feceram in hac causa,
rata et firma esse, multis presentibus clericis et laicis, episcopali banno
precepi.
  Et ut in hac re nostri decreti auetoritas stabilis semper et inconvulsa
permaneat, cartulam hanc inde conscribi et sigilli nostri impressione roborari
atque insigniri jussimus.
  Testes affuerunt idonei, tam clerici quam laici: Clerici: Rodulfus Maioris
ecclesie prepositus, Herimannus sancti Bonifacii prepositus, Godebaldus sancti
Johannis prepositus, Engelbertus prepositus de Eleste, Adalbertus capellanus
episcopi. De sancto Bonifacio: Razo, Dodo, Euerwacrus, Theodericus,
Adalhardus. De sancto Petro: Sigbandus, Lantfridus. De sancto Johanne:
Fredericus. De sancta Maria: Rodulfus, Wezelo. Presbyteri parochiani:
Hugo de Papendreht, Sigfridus de Duplamunde, Franco de Herradeskerke,
Engelfridus de Almisuthe, Gisebertus de Wolfgersdike, Euerwocrus de
Fornhe, Rauengerus de Herdingfelde, Adelhelmus de Riede. Servientes
episcopi: Otto castellanus, Galo scultetus, Ansfridus scultetus de Muthen,
Wolfgerus scultetus de Amestello. De Traiecto: Ansfridus, Giselbertus,
Abbo , Lieferus, Gelpradus, Lantfridus, Arnulfus. Liberi homines: Altgerus,
Wolbodo, Aldrauen, Euerwalo, Heinricus, Sileph, Sibrandus, Fredebertus,
Ico, Adeloldus, Euerboldus, Herebrandus, Isbodus.
Actum est hoc anno dominier incarnationis millesimo CV, indictione
XIII, regnante Heinrico IIII imperatore*.

HS. Oorspr. in het archief van St. Jan in het Rijksarchief in Utrecht.
HSS. Met opgedrukt zegel in witte was.
I) Sliedrecht.-- 2) Houweningen.-- 3) Eerst na 1421, toen de kerk verdronken is, wordt zij gewoonlijk Houweningen genoemd; zie: S. Muller H z . , Bronnen voor de K e r k e l . R e c h t s p r a a k in het Bisdom Utrecht. II blz. 241.

* Verbetering: De dateering luidt: ,1105' ; lees: 1105 (vóór September 24). Hierbij behoort de kopnoot: De 13e indictie loopt tot 24 September.

Share |